- EPIDAMNUS vel EPIDAMNUM
- EPIDAMNUS, vel EPIDAMNUMvulgo DURAZZO, opp. in ea parte Macedoniae, quae Adriatico mari in cumbit, tristissimo e Graecia in Italiam traiectu nulli non cognitum. Romani coloniam eo deducentes Dyrrhachium dicere maluêrunt, propter inauspieatum nommen Epidamni, tamquam a damno deduceretur. Ad quod allusit Plaut. in Menaechnus, cum ait. Act. 2. Sc. 1. v. 42.------ ne mihi damnum in Epidamno duis.Tamquam nomen inditum sit Epidamno, Plin. l. 3. c. 23. quod illuc nemo sine damno divertat. Conditum est a Corcyraeis, Phalio duce, illuc colonian deduchentibus. Vide Phalius. Illius vero navale Dyrrachium fuit, Ioh. Marsh. Canone Chron. Sect. XVII. Conditum urbis Eusebius refert ad ann. 2. olymp. 38. sub initia Periandri Regis, verum ex supputatione Thucydidis proelium navale, quod diu post Epidamnum conditam inter Corinthios et Corcyraeos commissum est, incidit in annum 1. Olymp. 29. sive annum 260. ante belli Peloponnesiaci finem. Idem ibidem. Vide Thucydidem ei laudatum l. 1. ut et aliquid infra hac de urbe, aut navali potius, in voce Dyrrhachium. Plin. l. 3. c. 23.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.